- MULE-ASSES
- MULE-ASSESTuneti Rex, cum deregno cum fratribus altercatur, ab Hariadeno cognomine Ahenobarbo, astutâ societatis simulatione, eô eicitur, saeculô praeteritô Historia: eius altius repetita sic habet: Postquam Tunetanum regnum, de quo vide suôlocô, per 35. Regum, intra 450. annorum spatium successionem, ad Mahumetem Mule-Assis patrem pervenit, hôc defunctô, filius nefariô scelere, ac multorum fratrum nece cruentus, solium invasit, ab Hariadeno, ut dictum, mox spoliatus. Verum a Carolo V. pulsô Hariadenô, restitutus, ab Hamida filio autem rursus regnô expulsus, postremô quoque oculis orbatus est. Parricidii proin ultorem quaerens A. C. 1547. ad Caesarem, post partam de Ioh. Friderico Saxone victoriam Augustam Vindelicorum venit; sed tum, in Sieiliam ut se conferret, iussus illuc abiit, donec rebus in Germania compositis, iustae de ingrati filii parricidio vindicando petitioni satisfieret, quod factum A. C. 1550. quô Caesar Panormô solvens in Africam secum Mule-Assem abduxit, regnumque ei reddere conatus est. Verum sub idem tempus Mule-Asses, sive ex maerore animi sive belli diuturnioris incommodis in gravem morbum incidit, et vindictam adhuc spirans fato concessit; annô aetat. 66. cuius corpus mox arcâ conditum Bucarus filius Carvennam deportari, et in Maiorum monumentum inferri curavit. Vide Thuanum Histor. l. 7. Luxum eius, etiam exulis, prolixe exsequitur Paul. Iovius: qui tamen eum et Philosophiae Averrois exactissime peritum, cum Philosophis Italis de natura Universi, motu Caeli, potestate Siderum, disputâssefrequenter, refert, Histor. l. 34. et 44.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.